113. I cannot forbear transcribing a judicious observation of Wetstein (Prolegomen. N. T. p. 19):- Si tamen Historiam Ecclesiasticam velimus consulere, patebit jam inde a seculo quarto, cum, ortis controversiis, ecclesiae Graeciae doctores in duas partes scinderentur, ingenio, eloquentia, numero, tantum non aequales, eam partem quae vincere cupiebat Romam confugisse, majestatemque pontificis comiter coluisse, eoque pacto oppressis per pontificem et episcopos Latinos adversariis praevaluisse, atque orthodoxiam in conciliis stabilivisse. Eam ob causam Athanasius, non sine comitatu Romam petiit, pluresque annos ibi haesit.